| Gemmas plures primus omnium Romae habuit— | 37.11.1 |
| quod peregrino appellant nomine dactyliothecam—pri- | |
| vignus Sullae Scaurus, diuque nulla alia fuit, donec Pom- | |
| peius Magnus eam, quae Mithridatis regis fuerat, inter | |
| dona in Capitolio dicaret, ut Varro aliique aetatis eius | 5 |
| auctores confirmant, multum praelata Scauri. hoc exemplo | |
| Caesar dictator sex dactyliothecas in aede Veneris Gene- | |
| tricis consecravit, Marcellus Octavia genitus unam in aede | |
| Palatini Apollinis. |