| Victoria tamen illa Pompei primum ad margaritas | 37.12.1 |
| gemmasque mores inclinavit, sicut L. Scipionis et Cn. Manli | |
| ad caelatum argentum et vestes Attalicas et triclinia aerata, | |
| sicut L. Mummi ad Corinthia et tabulas pictas. id uti | |
| planius noscatur, verba ex ipsis Pompei triumphorum | 5 |
| actis subiciam. ergo tertio triumpho, quem de piratis, | 13.1 |
| Asia, Ponto gentibusque et regibus in VII volumine operis | |
| huius indicatis M. Pisone M. Messala cos. pr. k. Octobres | |
| natali suo egit, transtulit alveum cum tesseris lusorium e | |
| gemmis duabus latum pedes tres, longum pedes quattuor | 5 |
| —ne quis effetas res dubitet nulla gemmarum magni- | |
| tudine hodie prope ad hanc amplitudinem accedente, in | |
| eo fuit luna aurea pondo XXX—, lectos tricliniares tres, | 14.1 |
| vasa ex auro et gemmis abacorum novem, signa aurea | |
| tria Minervae, Martis, Apollinis, coronas ex margaritis | |
| XXXIII, montem aureum quadratum cum cervis et leoni- | |
| bus et pomis omnis generis circumdata vite aurea, mu- | 5 |
| saeum ex margaritis, in cuius fastigio horologium. erat | |
| et imago Cn. Pompei e margaritis, ill<o> relicino honore | |
| grata, illius probi oris venerandique per cunctas gentes, | |
| <f>i<ct>a ex margaritis, i<t>a severitate victa et veriore luxuriae | |
| triumpho! numquam profecto inter illos viros durasset | 15.1 |
| cognomen Magni, si prima victoria sic triumphasset! e | |
| margaritis, Magne, tam prodiga re et feminis reperta, quas | |
| gerere te fas non sit, fieri tuos voltus? sic te pretiosum | |
| videri? non ergo illa tua similior est imago, quam Pyre- | 5 |
| naei iugis inposuisti? grave profecto, foedum probrum | 16.1 |
| erat, ni verius saevum irae deorum ostentum id credi | |
| oporteret clareque intellegi posset iam tum illud caput | |
| orientis opibus sine reliquo corpore ostentatum. cetera | |
| triumphi eius quam virilia! HS <³⁰MM>³⁰ r. p. data, legatis | 5 |
| et quaestoribus, qui oras maris defendissent, HS <³⁰M>³⁰, mi- | |
| litibus singulis HS sena milia. tolerabiliorem tamen cau- | 17.1 |
| sam fecit C. principis, qui super cetera muliebria soccos | |
| induebat e margaritis, aut Neronis principis, qui sceptra | |
| <et> personas et cubilia viatoria unionibus construebat. quin | |
| immo etiam ius videmur perdidisse corripiendi gemmata | 5 |
| potoria et varia supellectilis genera, anulos translucentes. | |
| quae enim non luxuria innocentior existimari possit? |