| Eadem victoria primum in urbem myrrhina in- | 37.18.1 |
| vexit, primusque Pompeius capides et pocula ex eo | |
| triumpho Capitolino Iovi dicavit. quae protinus ad homi- | |
| num usum transiere, abacis etiam escariisque vasis ex- | |
| petitis; et crescit in dies eius luxuria. myrrhino LXX HS | 5 |
| empto, capaci plane ad sextarios tres calice, potavit . . . an<u>s | |
| consularis, ob amorem adroso margine eius, ut tamen in- | |
| iuria illa pretium augeret; neque est hodie myrrhini alte- | |
| rius praestantior indicatura. idem in reliquis generis eius | 19.1 |
| quantum voraverit, licet aestimare ex multitudine, quae | |
| tanta fuit, ut auferente liberis eius Nerone exposita occu- | |
| parent theatrum peculiare trans Tiberim in hortis, quod | |
| a populo impleri canente se, dum Pompeiano proludit, | 5 |
| etiam Neroni satis erat. vidi tunc adnumerari unius scyphi | |
| fracti membra, quae in dolorem, credo, saeculi invidiam- | |
| que Fortunae tamquam Alexandri Magni corpus in condi- | |
| torio servari, ut ostentarentur, placebat. T. Petronius con- | 20.1 |
| sularis moriturus invidia Neronis, ut mensam eius ex- | |
| heredaret, trullam myrrhinam HS CCC emptam fregit; sed | |
| Nero, ut par erat principem, vicit omnes HS <³⁰X>³⁰ capidem | |
| unam parando. memoranda res tanti imperatorem patrem- | 5 |
| que patriae bibisse! |