| Contraria huic causa crystallum facit, gelu vehe- | 37.23.1 |
| mentiore concreto. non aliubi certe reperitur quam ubi | |
| maxime hibernae nives rigent, glaciemque esse certum | |
| est, unde nomen Graeci dedere. oriens et hanc mittit, | |
| quoniam Indicae nulla praefertur. nascitur et in Asia, | 5 |
| vilissima circa Alabanda et Orthosiam finitimisque, item | |
| in Cypro, sed laudata in Europa Alpium iugis. Iuba | 24.1 |
| auctor est et in quadam insula Rubri maris ante Ara- | |
| biam sita nasci, quae Necron vocetur, et in ea, quae | |
| iuxta gemmam topazum ferat, cubitalemque effossam a | |
| Pythagora Ptolemaei praefecto; Cornelius Bocchus et | 5 |
| in Lusitania perquam mirandi ponderis <in> Ammaeensibus | |
| iugis, depressis ad libramentum aquae puteis. hoc mirum, | 25.1 |
| quod Xenocrates Ephesius tradit, aratro in Asia et | |
| Cypro excitari; non enim reperiri in terreno nec nisi | |
| inter cautes creditum fuerat. similius veri est, quod idem | |
| Xenocrates tradit, e<t> torrentibus saepe deportari. Su- | 5 |
| dines negat nisi ad meridiem spectantibus locis nasci. | |
| quod certum est, non reperitur in aquosis, quamquam in | |
| regione praegelida, vel si ad vada usque glacientur amnes. | |
| e caelesti umore puraque nive id fieri necesse est; ideo | 26.1 |
| caloris inpatiens nisi in frigido potu abdicatur. quare | |
| nascatur sexangulis lateribus, non facile ratio iniri potest, | |
| eo magis quod neque in mucronibus eadem species est | |
| et ita absolutus laterum levor est, ut nulla id arte possit | 5 |
| aequari. |