| Magnitudo amplissima adhuc visa nobis erat quam | 37.27.1 |
| in Capitolio Livia Augusti dicaverat, librarum circiter CL. | |
| Xenocrates idem auctor est vas amphorale visum, et | |
| aliqui ex India sextariorum quattuor.—(Nos liquido ad- | |
| firmare possumus in cautibus Alpium nasci adeo inviis | 5 |
| plerumque, ut fune pendentes eam extrahant.)—peritis | |
| signa et indicia nota sunt. infestantur plurimis vitiis, | 28.1 |
| scabro ferumine, maculosa nube, occulta aliquando vomica, | |
| praeduro fragilique centro, item sale appellato. est et | |
| rufa aliquis robigo, aliis capillamentum rimae simile. hoc | |
| artifices caelatura occultant. quae vero sine vitio sint, | 5 |
| pura esse malunt, acenteta appellantes, nec spumei co- | |
| loris, sed limpidae aquae. postrema auctoritas in pondere | |
| est. invenio apud medicos, quae sint urenda corporum, | |
| non aliter utilius uri putari quam crystallina pila adversis | |
| opposita solis radiis. alius et in his furor, HS centum | 29.1 |
| quinquaginta milibus trullam unam non ante multos annos | |
| mercata matre familias nec divite. Nero amissarum rerum | |
| nuntio accepto duos calices crystallinos in suprema ira | |
| fregit inlisos. haec fuit u<l>tio saeculum suum punientis, | 5 |
| ne quis alius <i>is biberet. fragmenta sarciri nullo modo | |
| queunt. mire his ad similitudinem accessere vitrea, sed | |
| prodigii modo, ut suum pretium auxerint, crystalli non | |
| deminuerint. |