Occasio est vanitatis Gr<a>ecorum detegendae: legentes
|
37.31.1
|
modo aequo perpetiantur animo, cum hoc quoque intersit
|
|
vitae scire, non quidquid illi prodidere mirandum. Phaë-
|
|
thontis fulmine icti sorores luctu mutatas in arbores popu-
|
|
los lacrimis electrum omnibus annis fundere iuxta Eridanum
|
5
|
amnem, quem Padum vocavimus, electrum appellatum,
|
|
quoniam sol vocitatus sit Elector, plurimi poëtae dixere
|
|
primique, ut arbitror, Aeschylus, Philoxenus, Euri-
|
|
pides, Nicander, Satyrus. quod esse falsum Italiae
|
|
testimonio patet. diligentiores eorum Electridas insulas
|
32.1
|
in mari Hadriatico esse dixerunt, ad quas delaberetur
|
|
Pado. qua appellatione nullas umquam ibi fuisse certum
|
|
est, nec vero ullas ita positas esse, in quas quidquam
|
|
cursu Padi devehi posset. nam quod Aeschylus in Hi-
|
5
|
beria [hoc est in Hispania] Eridanum esse dixit eundem-
|
|
que appellari Rhodanum, Euripides rursus et Apol-
|
|
lonius in Hadriatico litore confluere Rhodanum et Padum,
|
|
faciliorem veniam facit ignorati sucini tanta ignorantia
|
|
orbis. modestiores, sed aeque falsum, prodidere in ex-
|
33.1
|
tremis Hadriatici sinus inviis rupibus arbores stare, quae
|
|
canis ortu hanc effunderent cummim. Theophrastus
|
|
effodi in Liguria dixit, Chares vero Phaëthontem in Aethio-
|
|
pia Ἅμμωνος νήσῳ obisse, ibi et delubrum eius esse
|
5
|
atque oraculum electrumque gigni. Philemon fossile
|
|
esse et in Scythia erui duobus locis, candidum atque
|
|
cerei coloris quod vocaretur electrum, in alio fulvum quod
|
|
appellaretur sualiternicum. Demostratus lyncurium vocat
|
34.1
|
et fieri ex urina lyncum bestiarum, e maribus fulvum et
|
|
igneum, e feminis languidius atque candidum; alios id
|
|
dicere langurium et esse in Italia bestias languros. Zeno-
|
|
themis langas vocat easdem et circa Padum iis vitam
|
5
|
adsignat, Sudines arborem, quae gignat in Liguria, vo-
|
|
cari lynca. in eadem sententia et Metrodorus fuit.
|
35.1
|
Sotacus credidit in Brittannia petris effluere, quas electri-
|
|
das vocavit, Pytheas Guionibus, Germaniae genti, accoli
|
|
aestuarium oceani Metuonidis nomine spatio stadiorum
|
|
sex milium; ab hoc diei navigatione abesse insulam Aba-
|
5
|
lum; illo per ver fluctibus advehi et esse concreti maris
|
|
purgamentum; incolas pro ligno ad ignem uti eo proxi-
|
|
misque Teutonis vendere. huic et Timaeus credidit,
|
36.1
|
sed insulam Basiliam vocavit. Philemon negavit flam-
|
|
mam ab electro reddi. Nicias solis radiorum sucum
|
|
intellegi voluit hoc; circa occasum vehementiores in ter-
|
|
ram actos pinguem sudorem in ea relinquere, oceani
|
5
|
deinde aestibus in Germanorum litora eici. in Aegypto
|
|
nasci simili modo—vocari sacal—, item in India gra-
|
|
tiusque et <i>p<s>o ture esse Indis; in Syria quoque feminas
|
37.1
|
verticillos inde facere et vocare harpaga, quia folia paleas-
|
|
que et vestium fimbrias rapiat. Theochrestus oceano
|
|
id exaestuante ad Pyrenaei promunturia <a>dpelli, quod et
|
|
Xenocrates credidit, qui de his nuperrime scripsit vivit-
|
5
|
que adhuc. Asarubas tradit iuxta Atlanticum mare esse
|
|
lacum Cephisida, quem Mauri vocent Electrum. hunc sole
|
|
excalfactum e limo reddere electrum fluitans. Mnaseas
|
38.1
|
Africae locum Sicyonem appellat et Crathin amnem in
|
|
oceanum effluentem e lacu, in quo aves, quas meleagridas
|
|
et penelopas vocat, vivere; ibi nasci ratione eadem qua
|
|
supra dictum est. Theomenes Syrtim iuxta magnam
|
5
|
hortum Hesperidon esse et stagnum Electrum, ibi arbores
|
|
populos, quarum e cacuminibus in stagnum cadat; colligi
|
|
autem ab virginibus Hesperidum. Ctesias in Indis flumen
|
39.1
|
esse Hypobarum, quo vocabulo significetur omnia bona
|
|
eum ferre; fluere a septentrione in exortivum oceanum
|
|
iuxta montem silvestrem arboribus electrum ferentibus.
|
|
arbores eas psitthachoras vocari, qua appellatione signi-
|
5
|
ficetur praedulcis suavitas. Mithridates in <Ca>rmaniae
|
|
litoribus insulam esse, quam vocari Seritam, cedri genere
|
|
silvosam, inde defluere in petras. Xenocrates non su-
|
40.1
|
cinum tantum in Italia, sed et thium vocari, a Scythis
|
|
vero sacrium, quoniam et ibi nascatur; alios putare in
|
|
Numidia ex <l>i<m>o gigni. super omnes est Sophocles
|
|
poeta tragicus, quod equidem miror, cum tanta gravitas
|
5
|
ei cothurni sit, praeterea vitae fama alias principi loco
|
|
genito Athenis et rebus gestis et exercitu ducto. hic
|
|
ultra Indiam fieri dixit e lacrimis meleagridum avium
|
|
Meleagrum deflentium. quod credidisse eum aut sperasse
|
41.1
|
aliis persuaderi posse quis non miretur? quamve pueri-
|
|
tiam tam inperitam posse reperiri, quae avium ploratus
|
|
annuos credat lacrimasve tam grandes avesve, quae a
|
|
Graecia, ubi Meleager periit, ploratum adierint Indos?
|
5
|
quid ergo? non multa aeque fabulosa produnt poetae?
|
|
sed hoc in ea re, quae cotidie invehatur atque abundet
|
|
ac mendacium coarguat, serio quemquam dixisse summa
|
|
hominum contem<p>tio est et intoleranda mendaciorum in-
|
|
punitas.
|
10
|