| Certum est gigni in insulis septentrionalis oceani | 37.42.1 |
| et ab Germanis appellari glaesum, itaque et ab nostris | |
| ob id unam insularum Glaesariam appellatam, Germanico | |
| Caesare res ibi gerente classibus, Austeraviam a barbaris | |
| dictam. nascitur autem defluente medulla pinei generis | 5 |
| arboribus, ut cummis in cerasis, resina in pinis erumpit | |
| umoris abundantia. densatur rigore vel tempore a<c> mari, | |
| cum ips<um> intumescens aestus rapuit ex insulis, cert<a> | |
| in litora expellitur, ita volubile, ut pendere videatur atque | |
| non sidere in vado. arboris sucum esse etiam prisci | 43.1 |
| nostri credidere, ob id sucinum appellantes. pinei autem | |
| generis arboris esse indicio est pineus in adtritu odor | |
| et quod accensum taedae modo ac nidore flagrat. ad- | |
| fertur a Germanis in Pannoniam maxime provinciam, et | 5 |
| inde Veneti primum, quos Enetos Graeci vocaverunt, | |
| famam rei fecere proximique Pannoniae et agentes circa | |
| mare Hadriaticum. Pado vero adnexa fabula est evidente | 44.1 |
| causa, hodieque Transpadanorum agrestibus feminis moni- | |
| lium vice sucina gestantibus, maxime decoris gratia, sed | |
| et medicinae; creditur quippe tonsillis resistere et fau- | |
| cium vitiis, varie genere aquarum iuxta Alpis infestante | 5 |
| guttura hominum. DC M p. fere a Carnunto Pannoniae | 45.1 |
| abesse litus id Germaniae, ex quo invehitur, percognitum | |
| nuper, vivitque eques R. ad id comparandum missus ab | |
| Iuliano curante gladiatorium munus Neronis principis. | |
| qui et commercia ea et litora peragravit, tanta copia in- | 5 |
| vecta, ut retia coercendis feris podium protegentia sucinis | |
| nodarentur, <h>ar<en>a vero et libitina totusque unius diei | |
| apparatus in variatione pompae singulorum dierum esset | |
| e sucino. maximum pondus is glaebae attulit XIII libra- | 46.1 |
| rum. nasci et in India certum est. Archelaus, qui | |
| regnavit in Cappadocia, illinc pineo cortice inhaerente | |
| tradit advehi rude polirique adipe suis lactentis incoctum. | |
| liquidum id primo destillare argumento sunt quaedam | 5 |
| intus tralucentia, ut formicae culicesque et lacertae, quae | |
| adhaesisse musteo non est dubium et inclusa durescente | |
| eodem remansisse. |