| Genera eius plura sunt. ex <i>is candida odoris | 37.47.1 |
| praestantissimi, sed nec his nec cerinis pretium. fulvis | |
| maior auctoritas. ex iis etiamnum amplius tralucentibus, | |
| praeterquam si nimio ardore flagrent; imaginem igneam | |
| in <i>is esse, non ignem, placet. summa laus Falernis a | 5 |
| vini colore dictis, molli fulgore perspicuis in quibus et | |
| decocti mellis lenitas placeat. verum hoc quoque notum | 48.1 |
| fieri oportet, quocumque modo libeat, ea tingui, haedorum | |
| sebo et anchusae radice, quippe iam et conchylio in- | |
| ficiuntur. ceterum attritu digitorum accepta caloris anima | |
| trahunt in se paleas et folia arida et philyras, ut magnes | 5 |
| lapis ferrum. ramenta quoque eius oleo addito flagrant | |
| dilucidius diutiusque quam lini medulla. taxatio in de- | 49.1 |
| liciis tanta, ut hominis quamvis parva effigies vivorum | |
| hominum vigentiumque pretia exsuperet, prorsus ut casti- | |
| gatio una non sit satis. in Corinthiis aes placet argento | |
| auroque mixtum, in caelatis ars et ingenia; myrrhinorum | 5 |
| et crystallinorum diximus gratiam; uniones capite cir- | |
| cumferuntur, gemmae digitis; in omnibus denique aliis | |
| vitiis aut ostentatio aut usus placet: in sucinis sola de- | |
| liciarum conscientia. Domitius Nero in ceteris vitae suae | 50.1 |
| portentis capillos quoque Poppaeae coniugis suae in hoc | |
| nomen adoptaverat quodam etiam carmine sucinos appel- | |
| lando, quoniam nullis vitiis desunt pretiosa nomina; ex | |
| eo tertius quidam hic colos coepit expeti matronis. | 5 |
| Usus tamen aliquis sucinorum invenitur in medicina, | |
| sed non ob hoc feminis placent. infantibus adalligari | |
| amuleti ratione prodest. Callistratus prodesse etiam | 51.1 |
| cuicumque aetati contra lymphationes tradit et urinae | |
| difficultatibus potum adalligatumque. hic et differentiam | |
| novam fecit appellando chryselectrum quod sit coloris | |
| aurei et matutino gratissimi aspectus, rapacissimum ignium, | 5 |
| si iuxta fuerint, celerrime ardescens. hoc collo adalligatum | |
| mederi febribus et morbis, tritum vero cum melle ac | |
| rosaceo aurium vitiis et, si cum melle Attico teratur, | |
| oculorum quoque obscuritati, stomachi etiam vitiis vel | |
| per se farina eius sumpta vel cum mastiche pota ex | 10 |
| aqua.—Sucina et gemmis, quae sunt tralucidae, ad- | |
| ulterandis magnum habent locum, maxime amethystis, | |
| cum tamen omni, ut diximus, colore tinguantur. |