| De lyncurio proxime dici cogit auctorum perti- | 37.52.1 |
| nacia, quippe, etiamsi non electrum id, tamen gemmam | |
| esse contendunt, fieri autem ex urina quidem lyncis, sed | |
| et genere terrae, protinus eo animali urinam operiente, | |
| quoniam invideat homini, ibique lapidescere. esse autem, | 5 |
| qualem in sucinis, colorem igneum, scalpique nec folia | 53.1 |
| tantum aut stramenta ad se rapere, sed aeris etiam ac | |
| ferri lamnas, quod Diocli cuidam Theophrastus quo- | |
| que credit. ego falsum id totum arbitror nec visam in | |
| aevo nostro gemmam ullam ea appellatione. falsum et | 5 |
| quod de medicina simul proditur, calculos vesicae poto | |
| eo elidi et morbo regio succurri, si ex vino bibatur aut | |
| spectetur etiam. |