| Occasio est vanitatis Gr<a>ecorum detegendae: legentes | 37.31.1 |
| modo aequo perpetiantur animo, cum hoc quoque intersit | |
| vitae scire, non quidquid illi prodidere mirandum. Phaë- | |
| thontis fulmine icti sorores luctu mutatas in arbores popu- | |
| los lacrimis electrum omnibus annis fundere iuxta Eridanum | 5 |
| amnem, quem Padum vocavimus, electrum appellatum, | |
| quoniam sol vocitatus sit Elector, plurimi poëtae dixere | |
| primique, ut arbitror, Aeschylus, Philoxenus, Euri- | |
| pides, Nicander, Satyrus. quod esse falsum Italiae | |
| testimonio patet. diligentiores eorum Electridas insulas | 32.1 |
| in mari Hadriatico esse dixerunt, ad quas delaberetur | |
| Pado. qua appellatione nullas umquam ibi fuisse certum | |
| est, nec vero ullas ita positas esse, in quas quidquam | |
| cursu Padi devehi posset. nam quod Aeschylus in Hi- | 5 |
| beria [hoc est in Hispania] Eridanum esse dixit eundem- | |
| que appellari Rhodanum, Euripides rursus et Apol- | |
| lonius in Hadriatico litore confluere Rhodanum et Padum, | |
| faciliorem veniam facit ignorati sucini tanta ignorantia | |
| orbis. modestiores, sed aeque falsum, prodidere in ex- | 33.1 |
| tremis Hadriatici sinus inviis rupibus arbores stare, quae | |
| canis ortu hanc effunderent cummim. Theophrastus | |
| effodi in Liguria dixit, Chares vero Phaëthontem in Aethio- | |
| pia Ἅμμωνος νήσῳ obisse, ibi et delubrum eius esse | 5 |
| atque oraculum electrumque gigni. Philemon fossile | |
| esse et in Scythia erui duobus locis, candidum atque | |
| cerei coloris quod vocaretur electrum, in alio fulvum quod | |
| appellaretur sualiternicum. Demostratus lyncurium vocat | 34.1 |
| et fieri ex urina lyncum bestiarum, e maribus fulvum et | |
| igneum, e feminis languidius atque candidum; alios id | |
| dicere langurium et esse in Italia bestias languros. Zeno- | |
| themis langas vocat easdem et circa Padum iis vitam | 5 |
| adsignat, Sudines arborem, quae gignat in Liguria, vo- | |
| cari lynca. in eadem sententia et Metrodorus fuit. | 35.1 |
| Sotacus credidit in Brittannia petris effluere, quas electri- | |
| das vocavit, Pytheas Guionibus, Germaniae genti, accoli | |
| aestuarium oceani Metuonidis nomine spatio stadiorum | |
| sex milium; ab hoc diei navigatione abesse insulam Aba- | 5 |
| lum; illo per ver fluctibus advehi et esse concreti maris | |
| purgamentum; incolas pro ligno ad ignem uti eo proxi- | |
| misque Teutonis vendere. huic et Timaeus credidit, | 36.1 |
| sed insulam Basiliam vocavit. Philemon negavit flam- | |
| mam ab electro reddi. Nicias solis radiorum sucum | |
| intellegi voluit hoc; circa occasum vehementiores in ter- | |
| ram actos pinguem sudorem in ea relinquere, oceani | 5 |
| deinde aestibus in Germanorum litora eici. in Aegypto | |
| nasci simili modo—vocari sacal—, item in India gra- | |
| tiusque et <i>p<s>o ture esse Indis; in Syria quoque feminas | 37.1 |
| verticillos inde facere et vocare harpaga, quia folia paleas- | |
| que et vestium fimbrias rapiat. Theochrestus oceano | |
| id exaestuante ad Pyrenaei promunturia <a>dpelli, quod et | |
| Xenocrates credidit, qui de his nuperrime scripsit vivit- | 5 |
| que adhuc. Asarubas tradit iuxta Atlanticum mare esse | |
| lacum Cephisida, quem Mauri vocent Electrum. hunc sole | |
| excalfactum e limo reddere electrum fluitans. Mnaseas | 38.1 |
| Africae locum Sicyonem appellat et Crathin amnem in | |
| oceanum effluentem e lacu, in quo aves, quas meleagridas | |
| et penelopas vocat, vivere; ibi nasci ratione eadem qua | |
| supra dictum est. Theomenes Syrtim iuxta magnam | 5 |
| hortum Hesperidon esse et stagnum Electrum, ibi arbores | |
| populos, quarum e cacuminibus in stagnum cadat; colligi | |
| autem ab virginibus Hesperidum. Ctesias in Indis flumen | 39.1 |
| esse Hypobarum, quo vocabulo significetur omnia bona | |
| eum ferre; fluere a septentrione in exortivum oceanum | |
| iuxta montem silvestrem arboribus electrum ferentibus. | |
| arbores eas psitthachoras vocari, qua appellatione signi- | 5 |
| ficetur praedulcis suavitas. Mithridates in <Ca>rmaniae | |
| litoribus insulam esse, quam vocari Seritam, cedri genere | |
| silvosam, inde defluere in petras. Xenocrates non su- | 40.1 |
| cinum tantum in Italia, sed et thium vocari, a Scythis | |
| vero sacrium, quoniam et ibi nascatur; alios putare in | |
| Numidia ex <l>i<m>o gigni. super omnes est Sophocles | |
| poeta tragicus, quod equidem miror, cum tanta gravitas | 5 |
| ei cothurni sit, praeterea vitae fama alias principi loco | |
| genito Athenis et rebus gestis et exercitu ducto. hic | |
| ultra Indiam fieri dixit e lacrimis meleagridum avium | |
| Meleagrum deflentium. quod credidisse eum aut sperasse | 41.1 |
| aliis persuaderi posse quis non miretur? quamve pueri- | |
| tiam tam inperitam posse reperiri, quae avium ploratus | |
| annuos credat lacrimasve tam grandes avesve, quae a | |
| Graecia, ubi Meleager periit, ploratum adierint Indos? | 5 |
| quid ergo? non multa aeque fabulosa produnt poetae? | |
| sed hoc in ea re, quae cotidie invehatur atque abundet | |
| ac mendacium coarguat, serio quemquam dixisse summa | |
| hominum contem<p>tio est et intoleranda mendaciorum in- | |
| punitas. | 10 |