| Nunc quod totis voluminibus his docere conati sumus | 37.59.1 |
| de discordia rerum concordiaque, quam antipathian Graeci | |
| vocavere ac sympathian, non aliter clarius intellegi potest, | |
| siquidem illa invicta vis, duarum violentissimarum naturae | |
| rerum ferri igniumque contemptrix, hircino rumpitur san- | 5 |
| guine, neque aliter quam recenti calidoque macerata et | |
| sic quoque multis ictibus, tunc etiam praeterquam eximias | |
| incudes malleosque ferreos frangens. cuius hoc invento | 60.1 |
| quove casu repertum? aut quae fuit coniectura experiendi | |
| rem inmensi pretii in foedissimo animalium? numinum | |
| profecto talis inventio est et hoc munus omne, nec quae- | |
| renda ratio in ulla parte naturae, sed voluntas! cum | 5 |
| feliciter contigit rumpere, in tam parvas friatur crustas, | |
| ut cerni vix possint. expetuntur hae scalptoribus ferro- | |
| que includuntur, nullam non duritiam ex facili cavantes. | |
| adamas dissidet cum magnete in tantum, ut iuxta positus | 61.1 |
| ferrum non patiatur abstrahi aut, si admotus magnes ad- | |
| prehenderit, rapiat atque auferat. adamas et venena vincit | |
| atque inrita facit et lymphationes abigit metusque vanos | |
| expellit a mente. ob id quidam eum ananciten vocavere. | 5 |
| —Metrodorus Scepsius in eadem Germania Basil<i>a | |
| insula nasci, in qua et sucinum, solus, quod equidem | |
| legerim, dicit et praefert Arabicis. quod esse falsum quis | |
| dubitet? |