| Proximum apud nos Indicis Arabicisque marga- | 37.62.1 |
| ritis pretium est, de quibus in nono diximus volumine | |
| inter res marinas. | |
| Tertia auctoritas smaragdis perhibetur pluribus de | |
| causis, quippe nullius coloris aspectus iucundior est. nam | 5 |
| herbas quoque silentes frondesque avide spectamus, sma- | |
| ragdos vero tanto libentius, quoniam nihil omnino viridius | |
| comparatum illis viret. praeterea soli gemmarum contuitu | 63.1 |
| inplent oculos nec satiant. quin et ab intentione alia | |
| aspectu smaragdi recreatur acies, scalpentibusque gemmas | |
| non alia gratior oculorum refectio est: ita viridi lenitate | |
| lassitudinem mulcent. praeterea longinquo amplificantur | 5 |
| visu inficientes circa se repercussum aëra, non sole mu- | |
| tati, non umbra, non lucernis, semperque sensim radiantes | |
| et visum admittentes ad crassitudinem sui facilitate tralu- | |
| cida, quod etiam in aquis nos iuvat. iidem plerumque | 64.1 |
| concavi, ut visum conligant. quam ob rem decreto homi- | |
| num iis parcitur scalpi vetitis. quamquam Scythicorum | |
| Aegyptiorumque duritia tanta est, ut non queant volnerari. | |
| quorum vero corpus extentum est, eadem qua specula | 5 |
| ratione supini rerum imagines reddunt. Nero princeps | |
| gladiatorum pugnas spectabat in smaragdo. |