| Genera eorum duodecim: nobilissimi Scythici, | 37.65.1 |
| ab ea gente, in qua reperiuntur, appellati. nullis maior | |
| austeritas nec minus vitii; quantum smaragdi a gemmis | |
| distant, tantum Scythicus a ceteris smaragdis. proximam | |
| laudem habent, sicut et sedem, Bactriani. in commissuris | 5 |
| saxorum colligere eos dicuntur etesiis flantibus; tunc enim | |
| tellure deoperta internitent, quia iis ventis harenae maxime | |
| moventur. sed hos minores multo Scythicis esse tradunt. | |
| tertium locum Aegyptii habent. eruuntur circa Copton, | |
| oppidum Thebaidis, collibus excavatis. | 10 |