| Reliqua genera in metallis aerariis inveniuntur, qua- | 37.66.1 |
| propter principatum ex iis optinent Cyprii. dos eorum | |
| est in colore liquido nec diluto, verum ex umido pingui | |
| quaque perspicitur imitante tralucidum maris, pariterque | |
| ut traluceat et niteat [hoc est ut colorem expellat, aciem | 5 |
| recipiat]. ferunt in ea insula tumulo reguli Hermiae iuxta | |
| cetarias marmoreo leoni fuisse inditos oculos e smaragdis | |
| ita radiantibus etiam in gurgitem, ut territi thynni re- | |
| fugerent, diu mirantibus novitatem piscatoribus, donec | |
| mutavere oculis gemmas.—Sed et vitia demon- | 67.1 |
| strari convenit in tam prodigis pretiis. sunt quidem | |
| omnium eadem, quaedam tamen nationum peculiaria, sicut | |
| in homine. ergo Cyprii, varie glauci magisque ac minus | |
| in eodem smaragdo aliis partibus, tenorem illum Scythicae | 5 |
| austeritatis non semper custodiunt. ad hoc quibusdam | |
| intercurrit umbra, surdusque fit colos, qui inprobatur | |
| etiam dilutior. hinc genera distinguntur, ut sint aliqui | 68.1 |
| obscuri, quos vocant caecos, alii densi nec e liquido | |
| tralucidi, quidam varii, quidam nubecula obducti. aliud | |
| est haec quam umbra, de qua diximus. nubecula albi- | |
| cantis est vitium, cum viridis non pertransit aspectus, | 5 |
| sed aut intus occurrit aut excipit in fine visum candor. | |
| haec coloris sunt vitia, item corporis capillamentum, sal, | |
| plumbago, quae communia fere sunt. |