| Ab his Aethiopici laudantur ab Copto dierum itinere, | 37.69.1 |
| ut auctor est Iuba, XXV, acriter virides, sed non facile | |
| puri aut concolores. Democritus in hoc genere ponit | |
| Thermiaeos et Persicos, illos intumescentes pinguiter, | |
| Persicos vero non tralucidos, sed iucundi tenoris visum | 5 |
| inplere, quem non admittant, felium pantherarumque ocu- | |
| lis similes, namque et illos radiare nec perspici, eosdem | |
| in sole hebetari, in umbra refulgere et longius quam | |
| ceteros nitere. omnium horum etiamnum vitium, quod | 70.1 |
| fellis colorem aut acris olei habent, dilucidi quidem ac | |
| liquidi, sed non virides. haec vitia in Atticis maxime | |
| sentiuntur in argentariis metallis repertorum. in loco, | |
| qui Thoricos vocatur, semper minus pingues, sed ex | 5 |
| longinquo speciosiores. frequens est in his et plumbago, | |
| hoc est ut in sole plumbei videantur. illud peculiare, | |
| quod quidam ex his senescunt, paulatim viriditate evanida, | |
| et sole quoque laeduntur. post hos Medici plurimum | 71.1 |
| habent varietatis, interdum aliquid et e sappiro. hi sunt | |
| fluctuosi ac rerum imagines complexi, papaverum verbi | |
| gratia aut avium catulorumque vel pinnarum. qui<dam> | |
| tamen virides nasci videntur, quoniam oleo meliores fiunt, | 5 |
| neque est aliorum amplitudo maior. Calchedonii—nescio | 72.1 |
| an in totum—exoleverunt, postquam metalla aeris ibi | |
| defecerunt, et semper tamen vilissimi fuere minimique, | |
| iidem fragiles et coloris incerti et virentium in caudis | |
| pavonum columbarumque e collo plumis similiter ad in- | 5 |
| clinationem magis aut minus lucidi, venosi <i>idem squa- | |
| mosique. erat et peculiare in iis vitium sarcion appel- | 73.1 |
| latum, hoc est quaedam gemmae caro. mons est iuxta | |
| Calchedonem, in quo legebantur, Smaragdites vocatus. | |
| Iuba auctor est smaragdum, quam chloran voc<e>nt, in | |
| Arabia aedificiorum ornamentis includi et lapidem, quem | 5 |
| alabastriten Aegyptii vocent, complures vero e proximis | |
| et in Taygeto monte erui Medicis similes et alios in | |
| Sicilia. |