| Inseritur smaragdis et quae vocatur tanos e | 37.74.1 |
| Persis veniens gemma, ingrate viridis atque intus sordida, | |
| itidem chalcosmaragdos e Cypro, turbida aereis venis. | |
| Theophrastus tradit in Aegyptiorum commentariis re- | |
| periri regi eorum a rege Babylonio muneri missum sma- | 5 |
| ragdum quattuor cubitorum longitudine ac trium latitu- | |
| dine, et fuisse apud eos in Iovis delubro obeliscum e | |
| quattuor smaragdis quadraginta cubitorum longitudine, lati- | |
| tudine vero in parte quattuor, in parte duorum, se autem | 75.1 |
| scribente esse in Tyro Herculis templo stelen amplam e | |
| smaragdo, nisi potius pseudosmaragdus sit, nam et hoc | |
| genus reperiri, et in Cypro inventum ex dimidia parte | |
| smaragdum, ex dimidia iaspidem, nondum umore in totum | 5 |
| transfigurato. Apion cognominatus Plistonices paulo ante | |
| scriptum reliquit esse etiam nunc in labyrintho Aegypti | |
| colosseum Serapim e smaragdo novem cubitorum. |