| Eandem multis naturam aut certe similem habere | 37.76.1 |
| berulli videntur. India eos gignit, raro alibi repertos. | |
| poliuntur omnes sexangula figura artificum ingeniis, quo- | |
| niam hebes unitate surda color repercussu angulorum ex- | |
| citetur. aliter politi non habent fulgorem. probatissimi | 5 |
| ex iis sunt qui viriditatem maris puri imitantur, proximi | |
| qui vocantur chrysoberulli, paulo pallidiores, sed in aureum | |
| colorem exeunte fulgore. vicinum huic genus est, sed | 77.1 |
| pallidius et a quibusdam proprii generis existimatum vo- | |
| catumque chrysoprasum. quarto loco numerantur hya- | |
| cinthizontes, quinto quos aëroidis vocant, postea cerini | |
| ac deinde oleagini, hoc est colore olei, postremi crystallo | 5 |
| similes. hi fere capillamenta habent sordesque, alioqui | |
| evanidi, quae sunt omnia vitia. Indi mire gaudent longi- | 78.1 |
| tudine eorum solosque gemmarum esse praedicant, qui | |
| carere auro malint; ob id perforatos elephantorum saetis | |
| subligant. convenit non oportere perforari quorum sit | |
| absoluta bonitas, umbilicis tantum ex auro capita con- | 5 |
| prehendentibus. ideo cylindros ex iis malunt facere quam | |
| gemmas, quoniam est summa commendatio in longitudine. | |
| quidam et angulosos statim putant nasci et perforatos | 79.1 |
| gratiores fieri medulla candoris exempta additoque auri | |
| repercussu aut omnino castrata perspicuitati crassitudine. | |
| vitia praeter iam dicta eadem fere, quae in smaragdis, | |
| et pterygia. in nostro orbe aliquando circa Pontum in- | 5 |
| veniri putantur. Indi et alias quidem gemmas crystallum | |
| tinguendo adulterare invenerunt, sed praecipue berullos. |