| Minimum <i>idemque plurimum ab iis differunt | 37.80.1 |
| opali, smaragdis tantum cedentes. India sola et horum | |
| mater est. qu<i> ut pretiosissimarum gloria compositi gem- | |
| marum maxime inenarrabilem difficultatem adferunt. est | |
| in his carbunculi tenuior ignis, est amethysti fulgens | 5 |
| purpura, est smaragdi virens mare, cuncta pariter in- | |
| credibili mixtura lucentia. alii summam fulgoris Armenio | 81.1 |
| colori pigmentorum aequar<i> credunt, alii sulpuris ardentis | |
| flammae aut ignis oleo accensi. magnitudo abellanam | |
| nucem aequat, insignis etiam apud nos historia, siquidem | |
| exstat hodieque huius generis gemma, propter quam ab | 5 |
| Antonio proscriptus est Nonius senator, filius Strumae | |
| Noni eius, quem Catullus poeta in sella curuli visum | |
| indigne tulit, avusque Servili Noniani, quem consulem | |
| vidimus. ille proscriptus fugiens hunc e fortunis omnibus | |
| anulum abstulit secum. certum est sestertio vicies tum | 82.1 |
| aestimatum, sed mira Antoni feritas atque luxuria propter | |
| gemmam proscribentis, nec minus Noni contumacia pro- | |
| scriptionem suam amantis, cum etiam ferae abrosa parte | |
| corporis, propter quam periclitari se sciant, et relicta | 5 |
| redimere se credantur. |