| Vitia opalis sunt, si color in florem herbae, quae | 37.83.1 |
| vocatur heliotropium, exeat aut in crystallum aut gran- | |
| dinem, si sal interveniat aut scabritia aut puncta oculis | |
| occursantia. nullos magis fraus indiscreta similitudine | |
| vitro adulterat. experimentum in sole tantum: falsis enim | 5 |
| contra radios libratis digito ac pollice unus atque idem | |
| tralucet colos in se consumptus; veri fulgor subinde | |
| variatur et modo ex hoc plus, modo ex illo spargit, ful- | |
| gorque lucis in digitos funditur. hanc gemmam propter | 84.1 |
| eximiam gratiam plerique appellavere paederota. qui pri- | |
| vatum genus eius faciunt, sangenon ab Indis vocari tra- | |
| dunt. nasci dicitur in Aegypto et in Arabia, et vilissima | |
| in Ponto, item in Galatia ac Thaso et Cypro. qui prae- | 5 |
| cellit ex his, opali quidem gratiam habet, sed mollius | |
| nitet, raro non scaber. summa illi coloris ex aëre et | |
| purpura constat, viriditas smaragdi deest. melior ille, | |
| cuius fulgor vini colore fuscatur, quam qui diluitur aquae. |