| Hactenus de principatu convenit mulierum ma- | 37.85.1 |
| xime senatusconsulto. minus certa sunt de quibus et viri | |
| iudicant; singulorum enim libido pretia singulis facit prae- | |
| cipueque <a>emulatio, velut cum Claudius Caesar smaragdos | |
| induebat vel sardonyches. primus autem Romanorum sar- | 5 |
| donyche usus est Africanus prior, ut tradit Demostratus, | |
| et inde Romanis gemmae huius auctoritas. quam ob rem | |
| et proximum ei dabimus locum. |