| Sardonyches olim, sicut ex ipso nomine apparet, in- | 37.86.1 |
| tellegebantur candore in sarda, hoc est veluti carne ungui | |
| hominis inposita, et utroque tralucido. talesque esse In- | |
| dicas tradunt Ismenias, Demostratus, Zenothemis, | |
| Sotacus, hi quidem duo reliquas omnes, quae non tra- | 5 |
| luceant, caecas appellantes. quae nunc abstulere nomen, | 87.1 |
| nullo sardarum vestigio Indicarum, Arabicae sunt, coepe- | |
| runtque pluribus hae gemmae coloribus intellegi, radice | |
| nigra aut caeruleum imitante et ungue minium, redimitum | |
| candido pingui, nec sine quadam spe purpurae candore | 5 |
| in minium transeunte. has Indis non habitas in honore | |
| Zenothemis scribit, tantae alias magnitudinis, ut inde | |
| capulos factitarent—etenim constat ibi torrentibus de- | 88.1 |
| tegi—, placuisse in nostro orbe initio, quoniam solae | |
| prope gemmarum scalptae ceram non auferrent. persua- | |
| simus deinde Indis, ut ipsi quoque iis gauderent. utitur | |
| perforatis vulgus in collo; et hoc nunc est Indicarum | 5 |
| argumentum. Arabicae excellunt candore, circulo prae- | |
| lucido atque non gracili neque in recessu gemmae aut | |
| in deiectu renidente, sed in ipsis umbonibus nitente, prae- | |
| terea substrato nigerrimi coloris. hoc in Indicis caeru- | 89.1 |
| leum aut corneum invenitur. item circuli albi quaedam | |
| in iis caelestis arcus anhelatio est, superficies vero locu- | |
| starum maris, crustis rubentibus. nam melleae aut faecu- | |
| lentae—hoc enim nomen est vitio—inprobantur, aut | 5 |
| si zona alba fundat se, non colligat, simili modo si ex | |
| alio colore admittat in se aliquid enormiter. nihil in sua | |
| sede interpellari alieno placet. sunt et Armeniae, cetera | |
| probandae, sed pallida zona. |