| Exponenda est et onychis ipsius natura propter | 37.90.1 |
| nominis societatem. hoc aliubi lapidis, hic gemmae | |
| vocabulum est. Sudines dicit in gemma esse candorem | |
| unguis humani similitudine, item chrysolithi colorem et | |
| sardae et iaspidis, Zenothemis Indicam onychem plures | 5 |
| habere varietates, igneam, nigram, corneam, cingentibus | |
| candidis venis oculi modo, intervenientibus quarundam et | |
| obliquis venis. Sotacus et Arabicam tradit onychem | |
| distare, quod Indica igniculos habeat albis cingentibus | |
| zonis singulis pluribusve aliter quam in sardonyche Indica; | 10 |
| illic enim momentum esse, hic circulum; Arabicas onychas | |
| nigras inveniri candidis zonis; Satyrus carnosas esse | 91.1 |
| Indicas, parte carbunculi, parte chrysolithi et amethysti, | |
| totumque id genus abdicat; veram autem onychem pluri- | |
| mas variasque cum lacteis habere venas, omnium in | |
| transitu colore inenarrabili et in unum redeunte con- | 5 |
| centum suavitate grata. | |
| Nec sarda differenda est, huic gemmae dividua ex | |
| eodem et ipsa nomine, obiterque omnium ardentium | |
| gemmarum indicanda natura. |