| Principatum habent carbunculi a similitudine | 37.92.1 |
| ignium appellati, cum ipsi non sentiant ignes, a quibus- | |
| dam ob hoc acaustoe appellati. horum genera Indici et | |
| Garamantici, quos et Carchedonios vocavere propter opu- | |
| lentiam Carthaginis Magnae. adiciunt Aethiopicos et Ala- | 5 |
| bandicos in Orthosia Cariae nascentes, sed qui perficiantur | |
| Alabandis. praeterea in omni genere masculi appellantur | |
| acriores et feminae languidius refulgentes. in masculis | 93.1 |
| quoque observant liquidiores aut flammae nigrioris et | |
| quosdam ex alto lucidos ac magis ceteris in sole flagran- | |
| tes, optimos vero amethystizontas, hoc est quorum extre- | |
| mus igniculus in amethysti violam exeat, proximos illis, | 5 |
| quos vocant syrtit<a>s, pinnato fulgore radiantes. inveniri | |
| autem ubi maxime sit solis repercussus. Satyrus Indicos | 94.1 |
| non esse claros dicit ac plerumque sordidos ac semper | |
| fulgoris retorridi, Aethiopicos pingues lucemque non fun- | |
| dentes convoluto igne flagrare. Callistratus fulgorem | |
| carbunculi debere candidum esse, ut positus extremo visu | 5 |
| nubilante sit, si attollatur, exardescente fulgore—ob id | |
| plerique hunc carbunculum candidum vocavere, eum, qui | |
| languidius lucet, lign<y>zonte<m>—; Carchedonios multo mi- | 95.1 |
| nores esse, Indicos etiam sextarii unius mensura cavari. | |
| Archelaus Carchedonios nigrioris aspectus esse, sed igni | |
| vel sole et inclinatione acrius quam ceteros excitari; | |
| eosdem obumbrante tecto purpureos videri, sub caelo | 5 |
| flammeos, contra radios solis scintillare, ceras signantibus | |
| his liquescere, quamvis in opaco. multi Indicos Carche- | 96.1 |
| doni<i>s candidiores esse et e diverso inclinatione hebetari | |
| scripsere, etiamnum in Carchedoniis maribus stellam intus | |
| ardere, feminas fulgorem universum fundere extra se, Ala- | |
| bandicos nigriores ceteris esse scabrosque. et circa Mi- | 5 |
| letum nascuntur in terra coloris eiusdem, ignem minime | |
| sentientes. Theophrastus auctor est et in Orchomeno | 97.1 |
| Arcadiae inveniri et in Chio, illos nigriores, e quibus et | |
| specula fieri; esse et Troezenios varios intervenientibus | |
| maculis albis, item Corinthios, sed pallidiores e candido; | |
| a Massilia quoque inportari. Bocchus et in Olisiponensi | 5 |
| erui scripsit, magno labore ob argillam soli adusti.— | |
| Nec est aliud difficilius quam discernere haec genera; | 98.1 |
| tanta est in iis occasio artis, subditis per quae tralucere | |
| cogantur. aiunt hebetiores, in aceto maceratos XIIII die- | |
| bus, nitescere totidem mensibus durante fulgore. ad- | |
| ulterantur vitro simillime, sed cote deprehenduntur, sicut | 5 |
| aliae gemmae; fictis enim mollior materia fragilisque est. | |
| centrosas cote deprehendunt et pondere, quod minus | |
| est in vitreis, aliquando et pusulis argenti modo relu- | |
| centibus. |