| Cognata est et sandastros, pro<xima> natura <ei>u<s>, | 37.100.1 |
| quam aliqui Garamanticam vocant. nascitur in Indis loco | |
| eiusdem nominis. gignitur et in Arabia ad meridiem | |
| versa. commendatio summa quod veluti in tralucido ignis | |
| optentus stellantibus fulget intus aureis guttis, semper in | 5 |
| corpore, numquam in cute. accedit et religio narrata | |
| siderum cognatione, quoniam fere pliadum hyadumque | |
| dispositione ac numero stellantur, ob id Chaldaeis in | |
| caerimoniis habitae. et hic mares austeritas distinguat | 101.1 |
| et quidam vigor adposita tinguens; Indicae quidem etiam | |
| hebetare visus dicuntur. blandior feminis flamma, allu- | |
| cens magis quam accendens. sunt qui praeferant Arabicas | |
| Indicis fumidaeque chrysolitho similes illas dicant. Isme- | 5 |
| nias negat poliri sandastros propter teneritatem, et ob | |
| id magno venire. sunt qui has sandrisitas vocent. inter | |
| omnes constat, quantum numero stellarum accedat, tantum | |
| et pretio accedere.—Adfert aliquando errorem simili- | 102.1 |
| tudo nominis sandaresi. Nicander sandaserion vocat, | |
| alii sandareson, quidam vero hanc sandastrum, illam | |
| sandaresum, in India nascentem illam quoque et loci | |
| nomen custodientem, mali colore aut olei viridis, omnibus | 5 |
| inprobatam. |