| Ex eodem genere ardentium est lychnis appel- | 37.103.1 |
| lata a lucernarum a<d>sensu, tum praecipuae gratiae. nasci- | |
| tur circa Orthosiam totaque Caria ac vicinis locis, sed | |
| probatissima in Indis. quidam remissiorem carbunculum | |
| esse dixerunt, secundam bonitate quae similis esset Iovis | 5 |
| appellatis floribus. et alias invenio differentias: unam | |
| quae purpuram radiet, alteram quae coccum; has sole | |
| excalfactas aut attritu digitorum paleas et chartarum fila | |
| ad se rapere.—Hoc idem et Carchedonia facere | 104.1 |
| dicitur, quamquam multo vilior praedictis. nascitur apud | |
| Nasamonas in montibus, ut incolae putant, imbre divino. | |
| inveniuntur ad repercussum lunae maxime plenae, Cartha- | |
| ginem quondam deportabantur. Archelaus et in Aegypto | 5 |
| circa Thebas nasci tradit fragiles, venosas, morienti car- | |
| boni similes. potoria ex hac et ex lychnide factitata in- | |
| venio, omnia autem haec genera contumaciter scalpturae | |
| resistunt partemque in signo cerae tenent. |