| E diverso ad haec sarda utilissima, quae nomen | 37.105.1 |
| cum sardonyche communicavit. ipsa volgaris et primum | |
| Sardibus reperta es<t>; laudatissimae circa Babylona. cum | |
| lapicidinae quaedam aperiantur, haerentes in saxo cordis | |
| modo reperiuntur. hoc metallum apud Persas defecisse | 5 |
| tradunt, sed inveniuntur compluribus aliis locis, ut in | |
| Paro et Asso; in India trium generum: rubrae et quas | |
| pionias vocant ab pinguitudine; tertium genus est quod | |
| argenteis bratteis sublinunt. Indicae perlucent, crassiores | 106.1 |
| sunt Arabicae. inveniuntur et circa Leucada Epiri et in | |
| Aegypto quae brattea aurea sublinuntur. et in his autem | |
| mares excitatius fulgent, feminae pigriores et crassius | |
| nitent. nec fuit alia gemma apud antiquos usu frequen- | 5 |
| tior—hac certe apud Menandrum et Philemonem | |
| fabulae superbiunt—, nec ullae tralucentium tardius sub- | |
| fusae umore hebetantur, oleoque magis quam alio liquore. | |
| damnantur ex iis melleae ac validius testaceae. | 107.1 |
| Egregia etiam nunc sua topazo gloria est, <e> | |
| virenti genere et, cum primum reperta est, praelatae | |
| omnibus. accidit in Arabiae insula, quae Cytis vocabatur, | |
| in quam devenerant Trogodytae praedones fame et tempe- | 5 |
| state fessi, ut, cum herbas radicesque foderent, eruer<e>nt | |
| topazon. haec Archelai sententia est. Iuba Topazum | 108.1 |
| insulam in Rubro mari a continenti stadiis CCC abesse | |
| dicit; nebulosam et ideo quaesitam saepius navigantibus | |
| nomen ex ea causa accepisse, topazin enim Trogodytarum | |
| lingua significationem habere quaerendi. ex hac primum | 5 |
| inportatam Berenicae reginae, quae fuit mater sequentis | |
| Ptolemaei, ab Philone praefecto; regi mire placuisse et | |
| inde factam statuam Arsinoae Ptolemaei uxori quattuor | |
| cubitorum, sacratam in delubro, quod Ar<sino>eum cogno- | |
| minabatur. recentissimi auctores et circa Thebaidis Ala- | 109.1 |
| bastrum oppidum nasci dicunt et duo genera eius faciunt, | |
| prasoide<s> atque chrysopteron, simile chrysopraso. tota | |
| enim similitudo ad porri sucum derigitur. est autem | |
| amplissima gemmarum. eadem sola nobilium limam sen- | 5 |
| tit, ceterae Nax<i>o et cotibus poliuntur. haec et usu at- | |
| teritur. |