| Comitatur eam similitudine propior quam aucto- | 37.110.1 |
| ritate callaina, e viridi pallens. nascitur post aversa Indiae | |
| apud incolas Caucasi montis, Hyrca<n>os, Sacas, Dahas, am- | |
| plitudine conspicua, sed fistulosa ac sordium plena, sin- | |
| cerior praestantiorque multo in Carmania, utrobique autem | 5 |
| in rupibus inviis et gelidis, oculi figura extuberans leviter- | |
| que adhaeres<c>ens nec ut adnata petris, sed ut adposita. | |
| quam ob rem scandere ad eas pigritia pedum equestres | 111.1 |
| populos taedet, simul et periculum terret; ergo fundis e | |
| longinquo incessunt et cum toto musco excutiunt. hoc | |
| vectigal, hoc gestamen in cervice, digitis gratissimum | |
| norunt, hinc census, haec gloria a pueritia deiectum nu- | 5 |
| merum praedicantium; in quo varia fortuna quidam ictu | |
| primo cepere praeclaras, multi ad senectam nullas. et | |
| venatus quidem callainis talis est. sectura inde formantur, | |
| alias faciles. optimis color smaragdi, ut tamen appareat | 112.1 |
| alienum esse quod placeat. inclusae decorantur auro, | |
| aurumque nullae magis decent. quae sunt earum pul- | |
| chriores, oleo, unguento, etiam mero colorem deperdunt, | |
| viliores constantius repraesentant, neque est imitabilior | 5 |
| alia mendacio vitri. sunt qui in Arabia inveniri eas | |
| dicant in nidis avium, quas melancoryp<h>os vocant. |