| Viridantium et alia plura sunt genera. vilioris | 37.113.1 |
| turbae prasius, cuius alterum genus sanguineis punctis | |
| abhorret, tertium virgulis tribus distinctum candidis. | |
| praefertur his chrysoprasos porri sucum et ipsa referens, | |
| sed haec paulum declinantem a topazo in aurum. huic | 5 |
| et amplitudo ea est, ut cymbia etiam ex ea fiant, cylindri | |
| quidem <et> creberrime.—India et has generat et | 114.1 |
| nilion, fulgore ab ea distantem brevi et, cum intueare, | |
| fallaci. Sudines dicit et in Sibero Atticae flumine nasci. | |
| est autem color fumidae topazi aut aliquando melleae. | |
| Iuba in Aethiopia gigni tradit in litoribus amnis, quem | 5 |
| Nilum vocamus, et inde nomen trahere.—non | |
| tralucet molochitis; spissius viret ab colore malvae | |
| nomine accepto, reddendis laudata signis et infantum | |
| custodia quodamque innato contra pericula medicamine.— | |
| Viret et saepe tralucet iaspis, etiam victa multis | 115.1 |
| antiquitatis gloriam retinens. plurimae ferunt eam gentes, | |
| smaragdo similem Indi, Cypros duram glaucoque pingui, | |
| Persae aëri similem, quae ob id vocatur aërizusa; talis | |
| et Caspia est. caerulea est circa Thermodontem amnem, | 5 |
| in Phrygia purpurea et in Cappadocia ex purpura caeru- | |
| lea, tristis atque non refulgens. Amisos Indicae similem | |
| mittit, Calch<e>don turbidam. sed minus refert nationes | |
| quam bonitates distinguere. optima quae purpurae ali- | 116.1 |
| quid habet, secunda quae rosae, tertia quae smaragdi. | |
| singulis Graeci nomina ex argumento dedere. quarta apud | |
| eos vocatur boria, caelo autumnali matutino similis; haec | |
| erit illa, quae aërizusa dicitur. [similis est et sardae, | 5 |
| imitata et violas]. non minus multae species reliquae | |
| sunt, sed omnes in vitium caeruleae, ut crystallo similis | |
| aut myxis, item terebinthizusa. quam ob rem praestan- | |
| tiores funda cluduntur, ut sint patentes ab utraque parte | |
| nec praeter margines quicquam auro amplectente. vitium | 117.1 |
| in <i>is est et brevis nitor nec longe splendescens et sal | |
| et quae ceteris omnia. et vitro adulterantur, quod mani- | |
| festum fit, cum extra fulgorem spargunt atque non in se | |
| continent. reliquas sphragidas vocant, publico gemma- | 5 |
| rum nomine his tantum dato [quoniam optime signent]. | |
| totus vero oriens pro amuleto gestare eas traditur. | 118.1 |
| ea, quae ex iis smaragdo similis est, saepe transversa | |
| linea alba media praecingitur et monogramm<o>s vocatur; | |
| quae pluribus, polygrammos. libet obiter vanitatem Magi- | |
| cam hic quoque coarguere, quoniam hanc utilem esse | 5 |
| contionantibus prodiderunt.—Est et onychi iuncta quae | |
| iasponyx vocatur, et nubem complexa et nives imitata et | |
| stellata rutilis punctis. est et sali Megarico similis et | |
| velut fumo infecta, quae capnias vocatur. magnitudine | |
| XVI unciarum vidimus formatam inde effigiem Neronis | 10 |
| thoracatam. |