| Reddetur et per se cyanos, accommodato paulo | 37.119.1 |
| ante et iaspidi nomine a colore caeruleo. optima Scythica, | |
| dein Cypria, postremo Aegyptia. adulteratur maxime tin- | |
| ctura, idque in gloria <est> regum Aegypti; adscribitur et | |
| qui primus tinxit. dividitur autem et haec in mares | 5 |
| feminasque. inest ei aliquando et aureus pulvis, non | |
| qualis sappiris; in his enim aurum punctis conlucet.— | |
| Caeruleae et sappiri, rarumque ut cum purpura. | 120.1 |
| optimae apud Medos, nusquam tamen perlucidae. prae- | |
| terea inutiles scalpturis intervenientibus crystallinis centris. | |
| quae sunt ex iis cyanei coloris, mares existimantur. |