| Alius ex hoc ordo purpureis dabitur aut quae | 37.121.1 |
| ab iis descendunt. principatum amethysti tenent Indicae, | |
| sed in Arabiae quoque parte, quae finitima Syriae Petra | |
| vocatur, et in Armenia minore et Aegypto et Galatia re- | |
| periuntur, sordidissimae autem vilissimaeque in Thaso et | 5 |
| Cypro. causam nominis adferunt quod usque ad vini | |
| colorem accedens, priusquam eum degustet, in violam | |
| desinat fulgor, ali<i> quia sit quiddam in purpura illa non | |
| ex toto igneum, sed in vini colorem deficiens. perlucent | |
| autem omnes violaceo decore, scalpturis faciles. Indica | 122.1 |
| absolutum Ph<o>enices purpurae colorem habet. ad hanc | |
| tinguentium officinae dirigunt vota. fundit autem aspectu | |
| leniter blandum neque in oculos, ut carbunculi, vibrantem. | |
| alterum earum genus descendit ad hyacinthos; hunc co- | 5 |
| lorem Indi socon vocant, talemque gemmam socondion. | |
| dilutior ex eodem sapenos vocatur, eademque pharanitis | |
| in contermino Arabiae, gentis nomine. quartum genus | |
| colorem vini habet. quintum ad vicina crystalli descendit | 123.1 |
| albicante purpurae defectu. hoc minime probatur, quando | |
| praecellens debeat esse in suspectu velut ex carbunculo | |
| refulgens quidam le<n>iter in purpura roseus nitor. tales | |
| aliqui malunt paederotas vocare, alii anterotas, multi | 5 |
| Veneris genam. Magorum vanitas ebrietati eas resistere | 124.1 |
| promittit et inde appellatas, praeterea, si lunae nomen | |
| ac solis inscribatur in iis atque ita suspendantur e collo | |
| cum pilis cynocephali et plumis hirundinis, resistere vene- | |
| ficiis, iam vero quoquo modo adesse reges adituris, gran- | 5 |
| dinem quoque avertere ac locustas precatione addita, quam | |
| demonstrant. nec non in smaragdis quoque similia pro- | |
| misere, si aquilae scalperentur aut scarabaei, quae quidem | |
| scripsisse eos non sine contemptu et inrisu generis humani | |
| arbitror. | 10 |