| Multum ab hac distat hyacinthos, ab vicino tamen | 37.125.1 |
| colore descendens. differentia haec est, quod ille emicans | |
| in amethysto fulgor violaceus diluitur hyacintho primoque | |
| aspectu gratus evanescit, antequam satiet, adeoque non | |
| inplet oculos, ut paene non attingat, marcescens celerius | 5 |
| nominis sui flore.—Hyacinthos Aethiopia mittit | 126.1 |
| et chrysolithos aureo fulgore tralucentes. praeferuntur his | |
| Indicae et, si variae non sint, Tibarenae. deterrimae autem | |
| Arabicae, quoniam turbidae sunt et variae, fulgoris inter- | |
| pellati nubilo macularum, etiam quae limpidae contigere, | 5 |
| veluti scobe refertae. optimae sunt quae in collatione | |
| aurum albicare quadam argenti facie cogunt. h<a>e funda | |
| includuntur perspicuae, ceteris subicitur aurichalcum, | |
| tametsi exiere iam de gemmarum usu.—Appel- | 127.1 |
| lantur aliquae et chryselectroe, in colorem electri decli- | |
| nantes, matutino tamen tantum aspectu. Ponticas de- | |
| prehendit levitas. quaedam durae sunt ac rufae, quaedam | |
| molles, sordidae. Bocchus auctor est et in Hispania | 5 |
| repertas <et> quo in loco crystallum dixit ad libramentum | |
| aquae puteis defossis erui, chrysolithon XII pondo a se | |
| visam.—Fiunt et leucochrysi interveniente candida | 128.1 |
| vena. sunt et in hoc genere capniae. sunt et vitreis | |
| similes, velut croco fulgentes; vitro adulterantur, ut visu | |
| discerni non possint; tactus deprendit, tepidior in vitreis. | |
| In eodem genere sunt melichrysi veluti per aurum | 5 |
| sincero melle tralucente. has India fert, quamquam in | |
| duritia fragiles, non ingratas. eadem et xuthon parit, | |
| plebeiam sibi gemmam. |