| Candidarum dux est paederos, quamquam quaeri | 37.129.1 |
| potest, in quo colore numerari debeat totiens iactati per | |
| alienas pulchritudines nominis, adeo ut decoris praeroga- | |
| tiva in vocabulo facta sit. sed tamen et suum genus | |
| expectatione tanta dignum. coeunt quippe in tralucidam | 5 |
| crystallum viridis suo modo aër simulque purpurae et | |
| quidam vini aurei nitor semper extremus in visu, sed | |
| purpura coronatus. madere videtur et singulis his et | |
| pariter omnibus, nec gemmarum esse ulla liquidior potest | 130.1 |
| iucunda suavitate oculis. haec laudatissima est in Indis, | |
| apud quos sangenon vocatur, proxima in Aegypto, ubi | |
| syenites, tertia in Arabia, verum scabra, tum Pontica, | |
| quae mollius radiat, Thasia, et ipsa mollior, et Galatica | 5 |
| et Thracia et Cypria. vitia earum languor aut alienis | |
| turbari coloribus et quae ceterarum. |