Similiter candida est quae vocatur astrion, cry- 37.132.1
stallo propinqua, in India nascens et in Pa<ta>lenes litoribus.
huic intus a centro stella lucet fulgore pleno lunae. qui-
dam causam nominis reddunt quod astris opposita ful-
gorem rapiat et regerat. optimam in Carmania gigni 5
dicunt nullamque minus obnoxiam vitio; cerauniam etiam
vocari quae sit deterior; pessimam vero lanternarum
lumini similem. celebrant et astrioten, mirasque 133.1
laudes eius in Magicis artibus Zoroastren cecinisse
produnt.—Astolon Sudines dicit oculis piscium
similem esse, radiare fulgore candido ut solem.
MCP server: latin-mcp.packhum.org