| Est inter candidas et quae ceraunia vocatur, | 37.134.1 |
| fulgorem siderum rapiens, ipsa crystallina, splendoris | |
| caerulei, in Carmania nascens. Zenothemis fatetur al- | |
| bam esse, sed habere intus stellam corus<c>antem; fieri et | |
| hebetes ceraunias, quas in nitro et aceto maceratas per | 5 |
| aliquot dies concipere stellam eam, quae post totidem | |
| menses relanguescat. Sotacus et alia duo genera fecit | 135.1 |
| cerauniae, nigrae rubentisque [similes eas esse securibus]. | |
| ex his quae nigrae sint ac rotundae, sacras esse; urbes | |
| per illas expugnari et classes; baetulos vocari; quae vero | |
| longae sint, ceraunias. faciunt et aliam raram admodum, | 5 |
| Magorum studiis expetitam, quoniam non aliubi inveniatur | |
| quam in loco fulmine icto. |