| Proximum cerauniae nomen apud eos habet quae | 37.136.1 |
| vocatur iris. effoditur in quadam insula Rubri maris, quae | |
| distat a Berenice urbe LX p., cetera sui parte crystallus. | |
| itaque quidam eam radicem crystalli esse dixerunt. ex | |
| argumento vocatur iris, nam sub tecto percussa sole | 5 |
| species et colores arcus caelestis in proximos parietes | |
| eiaculatur, subinde mutans magnaque varietate admira- | |
| tionem sui augens. sexangulam esse ut crystallum con- | 137.1 |
| stat, sed aliqui scabris lateribus et angulis inaequalibus | |
| dicunt, in sole aperto radios in se candentes discutere, | |
| aliquo vero ante se proiecto nitore adiacentia inlustrare. | |
| colores autem non nisi ex opaco, ut diximus, reddunt, | 5 |
| nec ut ipsae habeant, sed ut repercussu parietum elidant; | |
| optima quae maximos arcus facit simillimosque caelestibus. | |
| est et alia iritis, cetera similis, sed praedura. hanc Orus | 138.1 |
| crematam tusamque ad ichneumonum morsus remedio esse | |
| scripsit, nasci autem in Perside.—Similis aspectu | |
| est, sed non eiusdem effectus, quae vocatur <l>eros, alba | |
| nigraque macula in traversum distinguentibus crystallum. | 5 |
| Expositis per genera colorum principalibus gem- | |
| mis reliquas per litterarum ordinem explicabimus. |