| Achates in magna fuit auctoritate, nunc in nulla | 37.139.1 |
| est, reperta primum in Sicilia iuxta flumen eiusdem no- | |
| minis, postea plurimis in terris, exce<ll>ens amplitudine, | |
| numerosa varietatibus, quae mutant cognomina eius. vo- | |
| catur enim iaspachates, cerachates, smara<g>dachates, haema- | 5 |
| chates, leucachates, dendrachates, quae velut arbusculis | |
| insignis est, antachates, quae, cum uritur, murram redolet, | |
| corallachates guttis aureis sappiri modo sparsa, qualis | |
| copiosissima in Creta. quae et sacra appellatur. qui<d>am | |
| putant contra araneorum et scorpionum ictus eam prodesse. | 10 |
| quod in Siculis utique crediderim, quoniam prim<o> eius | 140.1 |
| provinciae adflatu scorpionum pestis extinguitur. et in | |
| India inventae contra eadem pollent, magnis et aliis mira- | |
| culis: reddunt enim fluminum species, nemorum, iumen- | |
| torum etiam. e<ss>edar<ii>s staticula, equorum ornamenta inde | 5 |
| medicisque coticulas faciunt, nam spectasse etiam prodest | |
| oculis. sitim quoque sedant in os additae. Phrygiae viri- | 141.1 |
| dia non habent. Thebis Aegyptiis repertae carent ruben- | |
| tibus venis et albis, hae quoque contra scorpiones validae. | |
| eadem auctoritas et Cypriis. sunt qui maxime probent | |
| vitream perspicuitatem in his. reperiuntur et in Trachinia | 5 |
| circa Oetam et in Parnaso et in Lesbo et in Messene | |
| similes limitum floribus et in Rhodo. aliae apud Magos | 142.1 |
| differentiae sunt in <i>is: quae leoninis pellibus similes | |
| reperiuntur, potentiam habere contra scorpiones dicunt. | |
| in Persis vero suffitu earum tempestates averti et presteras, | |
| flumina sisti—argumentum esse, si in ferventes cortinas | 5 |
| additae refrigerent—, sed, ut prosint, leoninis iubis | |
| adalligandas, nam hyaenae addita abominantur discordiam | |
| domibus. eam vero, quae unius coloris sit, invictam | |
| athletis esse, argumento, quod in ollam plenam olei coiecta | |
| cum pigmentis, intra duas horas suffervefacta, unum co- | 10 |
| lorem ex omnibus faciat minii. |