| Acopos nitro color<e> similis est, pumicosa, guttis aureis | 37.143.1 |
| stellata. cum hac oleum suffervefactum perunctis lassi- | |
| tudinem, si credimus, solvit.—Alabastritis nascitur in | |
| Alabastro Aegypti et in Syriae Damasco candore inter- | |
| stincto variis coloribus. haec cremata cum fossili sale | 5 |
| et trita gravitates oris et dentium extenuare dicitur.— | |
| Alectorias vocant in ventriculis gallinaceorum inventas | 144.1 |
| crystallina specie, magnitudine fabae, quibus Milonem | |
| Crotoniensem usum in certaminibus invictum fuisse videri | |
| volunt.—Androdamas argenti nitorem habet [ut adamas], | |
| quadratis semper tessellis similis. Magi putant nomen | 5 |
| inpositum ab eo, quod impetus hominum et iracundias | |
| domet. argyrodamas eadem sit an alia, auctores non ex- | |
| plicant.—Antipathes nigra non tralucet. experimentum | 145.1 |
| eius ut coquatur in lacte; facit enim id murrae simile. | |
| inmensum quiddam in hac fortassis aliquis expectet, in | |
| tot exemplis uni possessione huius nominis data. contra | |
| effascinationes auxiliari eam Magi volunt.—Arabica ebori | 5 |
| simillima est, et hoc videretur, nisi abnueret duritia. hanc | |
| putant contra dolores nervorum prodesse habentibus.— | |
| Aromatitis et ipsa in Arabia invenitur, sed et in Aegypto | |
| circa Philas, ubique lapidosa et murrae coloris et odoris, | |
| ob hoc reginis frequentata.—Asbestos in Arcadiae | 146.1 |
| montibus nascitur coloris ferrei.—Aspisatim Demo- | |
| critus in Arabia nasci tradit, ignei coloris, et oportere | |
| cum cameli fimo splenicis adalligari, inveniri utique in | |
| nido Arabicarum alitum; et aliam eodem nomine ibi in | 5 |
| Leucopetra nasci, argentei coloris, radiantem; cum * * * | |
| contra lymphatum habenti<b>u<s>.—Atizoen in India et | 147.1 |
| Persidis Acidane monte nasci, argenteo nitore fulgentem, | |
| magnitudine trium digitorum, ad lenticulae figuram, odo- | |
| ris iucundi, necessariam Magis regem constituentibus.— | |
| Augit<i>s non alia videtur multis esse quam callaina. | 5 |
| Lapis amphidanes alio nomine chrysocolla appellatur, | |
| nascens in Indiae parte, ubi formicae eruunt aurum, in | |
| quo et invenitur auro similis, quadrata figura. adfirmatur | |
| natura eius quae magnetis esse, nisi quod augere quoque | |
| aurum traditur.—Aphrodisiaca ex candido rufa est.— | 148.1 |
| Apsyctos septenis diebus calorem tenet excalefacta igni, | |
| nigra ac ponderosa, distinguentibus eam venis rubentibus. | |
| putant prodesse contra frigora.—Aegyptillam Iacchus | |
| intellegit per album sardae nigraque venis transeuntibus, | 5 |
| volgus autem nigra radice, caerulea facie. nomen a loco. |