| Balanitae duo genera sunt, subviridis et Corinthii | 37.149.1 |
| aeris similitudine, illa a Copto, haec ab Trogodytica veniens, | |
| medias secante flammea vena.—Batrachitas quoque Coptos | |
| mittit, unam ranae similem colore, alteram et venis, ter- | |
| tiam rubetis e nigro.—Baptes, mollis alioqui, odore | 5 |
| excellit.—Beli oculus albicans pupillam cingit nigram | |
| e medio aureo colore fulgentem et propter speciem sacra- | |
| tissimo Assyriorum deo dicatam. Belum autem aliam, | |
| quam sic vocant, in Arbelis nasci Democritus tradit | |
| nucis iuglandis magnitudine, vitrea specie.—Baroptenus | 150.1 |
| sive baripe, nigra sanguineis et albis nodis, adalligata | |
| proicitur veluti portentosa.—Botryitis alia nigra est, alia | |
| pampinea, incipienti uvae similis.—Bostrychitin Zoro- | |
| astres crinibus mulierum similiorem vocat.—Bucardia, | 5 |
| bubulo cordi similis, Babylone tantum nascitur.—Bron- | |
| tea, capiti testudinum, e tonitribus cadit, ut putant, restin- | |
| guitque fulmine icta, si credimus.—Boloe in Hibero | |
| inveniuntur, glaebae similitudine. |