| Veras a falsis discernere magna difficultas, quippe cum | 37.197.1 |
| inventum sit ex veris generis alterius in aliud falsas tra- | |
| ducere, ut sardonyches e ternis glutinentur gemmis ita, | |
| ut deprehendi ars non possit, aliunde nigro, aliunde | |
| candido, aliunde minio sumptis, omnibus in suo genere | 5 |
| probatissimis. quin immo etiam exstant commentarii | |
| auctorum—quos non equidem demonstrabo—, quibus | |
| modis ex crystallo smaragdum tinguant aliasque tralu- | |
| centes, sardonyc<h>em e sarda, item ceteras ex aliis; neque | |
| enim est ulla fraus vitae lucrosior. nos contra | 198.1 |
| rationem deprendendi falsas demonstrabimus, quando etiam | |
| luxuriam adversus fraudes muniri deceat. igitur praeter | |
| illa, quae in principatu cuiusque generis privatim diximus, | |
| tralucentes matutino probari censent aut, si necesse est, | 5 |
| in quartam horam; postea vetant. experimenta pluribus | 199.1 |
| modis constant: primum pondere, graviores enim sunt | |
| verae; dein frigore, eaedem namque in ore gelidiores | |
| sentiuntur; post haec corpore. fictic<i>is pusula e profundo | |
| apparet, scabritia in cute et capillamenta, fulgoris in- | 5 |
| constantia, priusquam ad oculos perveniat, desinens nitor. | |
| <de>cussi fragmenti, quod in lamina ferrea uratur, effica- | 200.1 |
| cissimum experimentum excusate mangones gemmarum | |
| recusant, similiter et limae probationem. obsianae frag- | |
| menta veras gemmas non scari<ph>ant, in fictic<i>is scari- | |
| <ph>atio omnis candicat. iam tanta differentia est, ut aliae | 5 |
| ferro scalpi non possint, aliae non nisi retuso, omnes | |
| autem adamante. plurimum vero in <i>is terebrarum pro- | |
| ficit fervor. | |
| Gemmiferi amnes sunt Acesinus et Ganges, terrarum | |
| autem omnium maxime India. etenim peractis omni- | 201.1 |
| bus naturae operibus discrimen quoddam rerum ipsarum | |
| atque terrarum facere conveniet. | |
| Ergo in toto orbe, quacumque caeli convexitas vergit, | |
| pulcherrima omnium est i<is> rebus, quae merito princi- | 5 |
| patum naturae optinent, Italia, rectrix parensque mundi | |
| altera, viris feminis, ducibus militibus, servitiis, artium | |
| praestantia, ingeniorum claritatibus, iam situ ac salubritate | |
| caeli atque temperie, accessu cunctarum gentium facili, | |
| portuosis litoribus, benigno ventorum adflatu. quod con- | 10 |
| tingit positione procurrentis in partem utilissimam et inter | |
| ortus occasusque mediam, aquarum copia, nemorum salu- | |
| britate, montium articulis, ferorum animalium innocentia, | |
| soli fertilitate, pabuli ubertate. quidquid est quo carere | 202.1 |
| vita non debeat, nusquam est praestantius: fruges, vinum, | |
| oleum, vellera, lina, vestes, iuvenci. ne equos quidem in | |
| trigariis ullos vernaculis praeferunt. metallis auri, argenti, | |
| aeris, ferri, quamdiu licuit exercere, nullis cessit terris | 5 |
| et nunc intra se gravida pro omni dote varios sucos et | |
| frugum pomorumque sapores fundit. ab ea exceptis Indiae | 203.1 |
| fabulosis proximam equidem duxerim Hispaniam quacum- | |
| que ambitur mari, quamquam squalidam ex parte, verum, | |
| ubi gignit, f<er>acem frugum, olei, vini, equorum <met>al- | |
| <l>orumque omnium generum, ad haec pari Gallia. verum | 5 |
| desertis <s>uis sparto vincit Hispania et lapide speculari, | |
| pigmentorum etiam deliciis, laborum excitatione, ser- | |
| vorum exercitio, corporum humanorum duritia, vehemen- | |
| tia cordis. |