| Rerum autem ipsarum maximum est pretium in | 37.204.1 |
| mari nascentium margaritis; extra tellurem crystallis, intra | |
| adamanti, smaragdis, gemmis, myrrinis; e terra vero ex- | |
| euntibus in cocco, lasere, in fronde nardo, Sericis vestibus, | |
| in arbore citro, in frutice cinnamo, casia, amomo, arboris | 5 |
| aut fruticis suco in sucino, opobalsamo, murra, ture, in | |
| radicibus costo; ex iis, quae spirare convenit, animalibus | |
| in terra maximum dentibus ele<ph>antorum, in mari testu- | |
| dinum cortici; in tergore pellibus, quas Seres inficiunt, | |
| et Arabiae caprarum villo, quod la<da>num vocavimus; ex | 10 |
| <i>is, quae terrena et maris, conchyliis, purpura<e>. volucrum | |
| naturae praeter conos bellic<o>s et Commagenum anserum | |
| adipem nullum adnotatur insigne. non praetereundum est | |
| auro, circa quod omnes mortales insaniunt, de<cu>mum vix | |
| esse in pretio locum, argento vero, quo aurum emitur, | 15 |
| paene vicensimum. |