| Ab Isthmi angustiis Hellas incipit, nostris | 4.23.1 |
| Graecia appellata. in ea prima Attice, antiquitus Acte | |
| vocata. attingit Isthmum parte sui quae appellatur Megaris | |
| ab colonia Megara, e regione Pagarum. duo haec oppida | |
| excurrente Peloponneso sita sunt, utraque ex parte velut | 5 |
| in umeris Helladis, Pagaei et amplius Aegosthenenses | |
| contributi Megarensibus. in ora autem portus <S>c<h>oenos, | |
| oppida Sidous, Cremmyon, Scironia saxa VI longitudine, | |
| Gerania, Megara, Eleusin. fuere et Oen<o>e et Probalinthos. | 24.1 |
| nunc sunt ab Isthmo LV Piraeus et Phalera portus, V | |
| muro recedentibus Athenis iuncti. libera haec civitas nec | |
| indiga ullius praeconii amplius: tanta claritas superfluit. | |
| in Attica fontes Cephisia, Larine, Callir<r>oe Enneacrunos, | 5 |
| montes Brilessus, Aegialeus, Icarius, Hymettus, Lycabettus, | |
| locus Ilisos. a Piraeo XLV Sunium promunturium, <Th>o- | |
| ricos promunturium, Po<tam>os, <S>ter<i>a, Brauron, quondam | |
| oppida, R<h>amnus pagus, locus Marathon, campus T<h>riasius, | |
| oppidum Melita et Oropus in confinio Boeotiae. | 10 |