| Cuius Anthedon, Onc<h>estos, Thespiae liberum | 4.25.1 |
| oppidum, Lebadea nec cedentes Athenis claritate quae | |
| cognominantur Boeotiae Thebae, duorum numinum Liberi | |
| atque Herculis, ut volunt, patria. et Musis natalem in | |
| nemore Heliconis adsignant. datur et his Thebis saltus | 5 |
| Cithaeron, amnis Ismenus. praeterea fontes in Boeotia | |
| Oedipodia, Psamathe, Dirce, Epi<c>rane, Arethusa, Hippocrene, | |
| Aganippe, Gargaphie. montes extra praedictos Mycalesus, | |
| Hadylius, Acontius. reliqua oppida inter Megaricam et | 26.1 |
| Thebas Eleutherae, Haliartus, Plat<a>eae, Pherae, Aspledon, | |
| Hyle, Thisbe, Erythrae, Glissa, Copae, iuxta Ceph<i>sum | |
| amnem Lamiae et Anichiae, Medeon, Phlygone, <Ac>raephi<a>, | |
| Coronea, Chaeronea. in ora autem infra Thebas Ocale<e>, | 5 |
| Eteon<os>, Scolos, Schoenos, Peteon, Hyrie, Mycalesos, Ire- | |
| seum <e>t Eleon, Ollarum, Tanagra, liber populus, et in ipsis | |
| faucibus Euripi, quem facit obiecta insula Euboea, Aulis | |
| capaci nobilis portu. Boeotos Hyantas antiquitus dixere. | |
| Locri deinde Epi<c>nemidi<i> cognominantur, olim Leleges | 27.1 |
| appellati, per quos amnis Cephisus defertur in mare. | |
| oppida Opus, unde et sinus Opuntius, Cynus. Phocidis | |
| in litore unum Daphnus, introrsus autem Larisa, Elatea | |
| et in ripa Cephisi, ut diximus, Lilaea Delphosque versae | 5 |
| Cnemis et Hyampolis. rursus Locrorum ora, in qua La- | |
| rumna, T<h>ronium, iuxta quod Boagrius amnis defertur in | |
| mare. oppida Narycum, Alope, Scarp<h>ia. postea Maliacus | |
| sinus ab incolis dictus, in quo oppida Halcyone, Ae<g>onia, | |
| Phalara. Doris deinde, in qua Sparthos, Erineon, | 28.1 |
| Bo<i>on, Pindus, Cytinum. Doridis a tergo mons Oeta est. | |
| Sequitur mutatis saepe nominibus Haemonia, | |
| eadem Pelasgis et Pelasgicon Argos, Hellas, eadem Thes- | |
| salia et Dryopis, semper a regibus cognominata. ibi geni- | 5 |
| tus rex nomine Graecus, a quo Graecia; ibi Hellen, a quo | |
| Hellen<e>s. hos eosdem Homerus tribus nominibus appel- | |
| lavit Myrmidonas et Hellenas et Achaeos. ex his Phthio- | |
| tae nominantur Dorida accolentes. eorum oppida Echinus, | |
| in faucibus Sperchii fluminis Thermopylarum angustiae, | 10 |
| quo argumento IIII inde Heraclea Trechin dicta est. mons | |
| ibi Callidromus; oppida celebrata Hellas, Halos, Lamia, | |
| Phthia, Arne. |