| In Thessalia autem Orchomenus, Miny<i>us | 4.29.1 |
| antea dictus, et oppidum Alimon, ab aliis Holmon, Atrax, | |
| Palamna, fons Hyperia, oppida Pherae, quarum a tergo | |
| Pieria ad Macedoniam protenditur, Larisa, Gomphi, Thebae | |
| Thessalae, nemus Pteleon, sinus Pagasicus, oppidum Pa- | 5 |
| gasa, idem postea Demetrias dictum, Tricca, Pharsali campi | |
| cum civitate libera, Crannon, Iletia. montes Phthiotidis | |
| Nymphaeus, quodam topiario naturae opere spectabilis, | |
| Buzygaeus, Donac<o>es<s>a, Bromiaeus, Daphusa, Chimarone, | |
| Athamas, Stephane. in Thessalia quattuor atque triginta, | 30.1 |
| quorum nobilissimi Cercetii, Olympus Pierius, Ossa, cuius | |
| ex adverso Pindus et Othrys, Lapitharum sedes, hi ad | |
| occasum vergentes, ad ortus Pelius, omnes theatrali modo | |
| inflexi, caveatis ante eos LXXV urbibus. flumina Thes- | 5 |
| saliae Apidanus, Phoenix, Enipeus, Onochonus, <P>amisus, | |
| fons Messeis, lacus Boebeis et ante cunctos claritate Pe- | |
| nius, ortus iuxta Gomphos interque Ossam et Olympum | |
| nemorosa convalle defluens D stadiis, dimidio eius spatii | |
| navigabilis. in eo cursu Tempe vocant, V passuum lon- | 31.1 |
| gitudine et ferme sesquiiugeri latitudine, ultra visum ho- | |
| minis attollentibus se dextra laevaque leniter convexis | |
| iugis, intus s<il>va l<at>e viridante, ac labitur Penius viridis | |
| calculo, amoenus circa ripas gramine, canorus avium con- | 5 |
| centu. accipit amnem Horcon nec recipit, sed olei modo | |
| supernatantem, ut dictum est Homero, brevi spatio por- | |
| tatum abdicat, poenales aquas dirisque genitas argenteis | |
| suis misceri recusans. |