In Thessalia autem Orchomenus, Miny<i>us
|
4.29.1
|
antea dictus, et oppidum Alimon, ab aliis Holmon, Atrax,
|
|
Palamna, fons Hyperia, oppida Pherae, quarum a tergo
|
|
Pieria ad Macedoniam protenditur, Larisa, Gomphi, Thebae
|
|
Thessalae, nemus Pteleon, sinus Pagasicus, oppidum Pa-
|
5
|
gasa, idem postea Demetrias dictum, Tricca, Pharsali campi
|
|
cum civitate libera, Crannon, Iletia. montes Phthiotidis
|
|
Nymphaeus, quodam topiario naturae opere spectabilis,
|
|
Buzygaeus, Donac<o>es<s>a, Bromiaeus, Daphusa, Chimarone,
|
|
Athamas, Stephane. in Thessalia quattuor atque triginta,
|
30.1
|
quorum nobilissimi Cercetii, Olympus Pierius, Ossa, cuius
|
|
ex adverso Pindus et Othrys, Lapitharum sedes, hi ad
|
|
occasum vergentes, ad ortus Pelius, omnes theatrali modo
|
|
inflexi, caveatis ante eos LXXV urbibus. flumina Thes-
|
5
|
saliae Apidanus, Phoenix, Enipeus, Onochonus, <P>amisus,
|
|
fons Messeis, lacus Boebeis et ante cunctos claritate Pe-
|
|
nius, ortus iuxta Gomphos interque Ossam et Olympum
|
|
nemorosa convalle defluens D stadiis, dimidio eius spatii
|
|
navigabilis. in eo cursu Tempe vocant, V passuum lon-
|
31.1
|
gitudine et ferme sesquiiugeri latitudine, ultra visum ho-
|
|
minis attollentibus se dextra laevaque leniter convexis
|
|
iugis, intus s<il>va l<at>e viridante, ac labitur Penius viridis
|
|
calculo, amoenus circa ripas gramine, canorus avium con-
|
5
|
centu. accipit amnem Horcon nec recipit, sed olei modo
|
|
supernatantem, ut dictum est Homero, brevi spatio por-
|
|
tatum abdicat, poenales aquas dirisque genitas argenteis
|
|
suis misceri recusans.
|
|