At in Hellade, etiamnum in Aegaeo, Lichades, Scar-
|
4.62.1
|
phia, Corese, Phocasia conpluresque aliae ex adverso Atti-
|
|
cae, sine oppidis et ideo ignobiles. sed contra Eleusina
|
|
clara Salamis. ante eam Psyttalia, a Sunio vero Helene
|
|
V distans. dein Ceos ab ea totidem, quam nostri quidam
|
5
|
dixere Ceam, Graeci et Hydrusam, avolsam Euboeae.
|
|
quingentos longa stadios fuit quondam, mox quattuor fere
|
|
partibus, quae ad Boeotiam vergebant, eodem mari devo-
|
|
ratis oppida habet reliqua Iulida, Carthaeam; intercidere
|
|
Coresus, Poeeessa. ex hac profectam delicatiorem feminis
|
10
|
vestem auctor est Varro.
|
|