| Euboea, et ipsa avolsa Boeotiae, tam modico | 4.63.1 |
| interfluente Euripo, ut ponte iungantur, ad meridiem pro- | |
| munturiis duobus, Geraesto ad Atticam vergente et ad | |
| Hellespontum Caphereo, insignis, a septentrione Cenaeo, | |
| nusquam latitudinem ultra XL extendit, nusquam intra MM | 5 |
| contrahit, sed in longitudinem universae Boeotiae ab Attica | |
| ad Thessaliam usque praetenta in CL, circuitu vero CCCLXV. | |
| abest ab Hellesponto parte Capherei CCXXV, urbibus quon- | 64.1 |
| dam Pyrrha, Porthmo, Neso, Cerintho, Oreo, Dio, Aedepso, | |
| Oechalia, nunc Chalcide, cuius ex adverso in continent<e> | |
| Aulis est, Geraesto, Eretria, Car<y>sto, Oritano, Artemisio, | |
| fonte Arethusa, flumine Lelanto aquisque calidis quae Ello- | 5 |
| piae vocantur nobilis, notior tamen marmore Car<y>stio. | |
| antea vocitata est Chalcodontis aut Macris, ut Dionysius | |
| et Ephorus tradunt, ut Aristides, Macra, ut Callidemus, | |
| Chalcis aere ibi primum reperto, ut Menaechmus, Aban- | |
| tias, ut poetae vulgo, Asopis. | 10 |