| At in Hellade, etiamnum in Aegaeo, Lichades, Scar- | 4.62.1 |
| phia, Corese, Phocasia conpluresque aliae ex adverso Atti- | |
| cae, sine oppidis et ideo ignobiles. sed contra Eleusina | |
| clara Salamis. ante eam Psyttalia, a Sunio vero Helene | |
| V distans. dein Ceos ab ea totidem, quam nostri quidam | 5 |
| dixere Ceam, Graeci et Hydrusam, avolsam Euboeae. | |
| quingentos longa stadios fuit quondam, mox quattuor fere | |
| partibus, quae ad Boeotiam vergebant, eodem mari devo- | |
| ratis oppida habet reliqua Iulida, Carthaeam; intercidere | |
| Coresus, Poeeessa. ex hac profectam delicatiorem feminis | 10 |
| vestem auctor est Varro. |