| Sed a Carcinite Taurica incipit, quondam mari cir- | 4.85.1 |
| cumfusa et ipsa qua nunc campi iacent; dein vastis attol- | |
| litur iugis. triginta sunt eorum populi, ex <i>is mediterra- | |
| nei XXIII; VI oppida Orgocini, C<h>ara<c>eni, Assyrani, Stactari, | |
| Acisalitae, Caliordi. iugum ipsum Scythotauri tenent; clu- | 5 |
| duntur ab occidente Cherroneso Nea, ab ortu Scythis Sa- | |
| ta<r>cis. in ora a Carcine oppida Ta<ph>r<a>e in ipsis angustiis | |
| p<a>eninsulae, mox Heraclea Cherronesus, libertate a Romanis | |
| donatum; Megarice vocabatur antea, praecipui nitoris, in | |
| toto eo tractu custoditis Graeciae moribus, V passuum | 10 |
| ambiente muro. inde Parthenium promunturium, Tauro- | 86.1 |
| rum civitas Placia, S<y>mbolum portus, promunturium Criu | |
| Metopon adversum Carambico Asiae promunturio, per me- | |
| dium Euxinum procurrens CLXX intervallo, quae maxime | |
| ratio Scythici arcus formam efficit. ab eo Taurorum por- | 5 |
| tus multi et lacus. oppidum Theodosia a Criu Metopo | |
| CXXV p., a Cherroneso vero CLXV. ultra fuere oppida | |
| Cytae, Zephyrium, Acr<a>e, Nymphaeum, Dia. restat longe | 87.1 |
| validissimum in ipso Bospori introitu Panticapaeum Mile- | |
| siorum, a Theodosia LXXXVII D p., a Cimmerio vero oppi- | |
| do trans fretum sito MM D, ut diximus, passuum. haec | |
| ibi latitudo Asiam ab Europa separat, eaque ipsa pedibus | 5 |
| plerumque pervia glaciato freto. Bospori Cimmerii l<ong>i- | |
| tudo XII D passuum. oppida habet Hermisium, Myrmecium | |
| et intus insulam Alopecen. per Maeotim autem ab extremo | |
| Isthmo, qui locus Taphrae vocatur, ad os Bospori CCLX | |
| longitudo colligit. | 10 |