| A Taphris per continentem introrsus tenent Auchetae, | 4.88.1 |
| apud quos Hypanis oritur, Neuroe, apud quos Borysthenes, | |
| Geloni, Th<y>ssagetae, Budini, Basilidae et caeruleo capillo | |
| Agathyrsi. super eos Nomades, deinde Ant<h>ropo<ph>agi, a | |
| Buce vero super Maeotim Sauromatae et Essedones. at | 5 |
| per oram ad Tanain usque Maeotae, a quibus lacus nomen | |
| accepit, ultimique a tergo eorum Arimaspi. mox Ripaei | |
| montes et adsiduo nivis casu pinnarum similitudine Pte- | |
| rophoros appellata regio, pars mundi damnata a rerum | |
| natura et densa mersa caligine neque in alio quam rigoris | 10 |
| opere gelidisque Aquilonis conceptaculis. |