| Pone eos montes ultraque Aquilonem gens felix, si | 4.89.1 |
| credimus, quos Hyperboreos appellavere, annoso degit aevo, | |
| fabulosis celebrata miraculis. ibi creduntur esse cardines | |
| mundi extremique siderum ambitus semenstri luce [et una | |
| die] solis adversi, non, ut imperiti dixere, ab aequinoctio | 5 |
| verno in autumnum: semel in anno solstitio oriuntur iis | |
| soles brumaque semel occidunt. regio aprica, felici tem- | |
| perie, omni adflatu noxio carens. domus iis nemora luci- | |
| que, et deorum cultus viritim gregatimque, discordia ig- | |
| nota et aegritudo omnis. mors non nisi satietate vitae | 10 |
| epulatis delibutoque senio luxu e quadam rupe in mare | |
| salienti<b>u<s>; hoc genus sepulturae beatissimum. quidam | 90.1 |
| eos in prima parte Asiae litorum posuere, non in Europa, | |
| quia sunt ibi similitudine et situs Attacorum nomine. alii | |
| medios fecere eos inter utrumque solem, antipodum occa- | |
| sus exorientemque nostrum, quod fieri nullo modo potest | 5 |
| tam vasto mari interveniente. qui alibi quam in semen- | |
| stri luce constituere eos, serere matutinis, meridie metere, | |
| occidente fetus arborum decerpere, noctibus in specus | |
| condi tradiderunt. nec licet dubitare de gente ea: tot | 91.1 |
| auctores produnt frugum primitias solitos Delum mittere | |
| Apollini, quem praecipue colunt. virgines ferebant eas, | |
| hospitiis gentium per annos aliquot venerabiles, donec | |
| violata fide in proximis accolarum finibus deponere sacra | 5 |
| ea instituere iique ad conterminos deferre atque ita Delum | |
| usque. mox et hoc ipsum exolevit. Sarmatiae, Scythiae, | |
| Tauricae omnisque a Borysthene amne tractus longitudo | |
| DCCCCLXXX, latitudo DCCXVI a M. Agrippa tradita est. | |
| ego incertam in hac terrarum parte mensuram arbitror. | 10 |
| Verum instituto ordine reliqua huius sinus di- | |
| cantur, et maria quidem eius nuncupavimus. |